Praefectus: Martin Horn Procuratio superior: Provincia Friburgum, South Badenia Government Region, Freiburg, Stadtamt Freiburg, Q2008934, Austria anterior
Friburgum anno 1120 condidit Dux Conradus I de Zaringia ut emporium aliorum dicione immunem, unde trahit nomen suum, quod Theodisco sermone 'oppidum liberum' significat. Vice humilis loci ecclesiae, cuius ex cathedra Bernardus Claraevallensis populum ad expeditionem sacram alteram excitaverat, anno 1200 Ducis Bertholdi V iussu magna ecclesia cathedralis succrescebat, mirum opus stylo Gothico qui dicitur potissime signatum, quod tria post saecula anno 1513 tandem perfectum atque rite consecratum usque ad nostros dies sui aevi testatur animum sublimem.
Stirpe Zaringia anno 1218 exstincta, Comites de Urach regnum acceperunt seseque in posterum Comites de Friburgo praedicaverunt, Friburgensibus autem nolentibus, qui anno 1368 pretio 20 000 nummorum argenteorum suam libertatem emerunt ut se ipsos sub gentis Habsburgae confugerent potestatem atque dicionem.
Latebant enim montis illius in profundis conditae, quem apte Schauinsland, i.e. 'Despice in terram', vocant indigenae, venae argenti, quas civitas in nummos equinos ('Rappenpfennig') dictos cudit, ut summa opulentia viveret seque cum BasilensibusColumbarensibusBrisacensibus monetariam daret in societatem, quoad cuniculos deplevit.
Reformatione fidei intacta civitas Catholicae Ecclesiae tali constantia servavit cultum ut Erasmus Roterodamus princeps litterarum una cum Basileae magistratibus illius in moenia se confugere censeret. Belli tricennalis bellorumque insequentium tempora violenta Friburgum per varios casus redigerunt in potestatem Austriorum Francicorum Suecicorum Hispanorum, ne omnes dicamus.
Tertium Imperium Friburgum quoque arripuit: Nazisti universitatem subiecerunt Martino Heidegger rectore, nocte illa anni 1938 quae crystalli dicitur synagogae ignes intulerunt, anno 1940 reliquos Iudaeos ad castrumGurs Francicum atrocemque fatum scelerato animo asportaverunt. Friburgum poenas luit factorum, cum Bello Orbis Terrarum II bombis aeronavium dire atque saepius verberatum sit. Quae paene totam urbem antiquitate venerabilem deleverunt, sola ecclesia excepta, quoad pace composita Francicamque post occupationem denique restituta est eo fere splendore quo antea excelluisse constat.
Res publicae
Friburgum inter alias urbes eminet terrae, naturae, omnisque amoenitatis amore. Nil mirum, quia locus ipse bucolicos affectus suadere videtur. Florent ibi in energiam solarem studia atque opera. Factio Viridium, ceteris in regionibus exigua, Friburgi quadrantem suffragiorum sibi conciliat. E cuius sodalibus etiam magister urbis, Dr. Dieter Salomon, creatus est anno 2002. Plerique cives, vita secundum naturam adoptata, birotationem et anacyclismum colunt magna assiduitate.
Aestate anni 1992 consilium municipale Friburgense decrevit ut omnia aedificia, quae in terra municipali erectura sint, parvo energiae modo uterentur. Convectra solaria in tectis ponenda sunt, quae aquam calidam et energiam solarem praebeant, et parietes fenestrae portae ita struendi sunt ne nisi minimus calor perdatur.
Quae Friburgi resederunt universitates, sicut Universitas studiorum Friburgensis Brisgaudiae, et collegia et academiae eorumque studiosi quorum numerus ad 30 000 attinet, vitam cotidianam aspectumque urbis magnopere afficiunt. Inter quas primum locum tenet Alberto-Ludoviciana illa antiquitate et facultatum varietate insignis. Accedunt academia paedagogica, academia musica, Instituta Planckiana Immunologiae, et iuri poenali internationali indagandis.
Musica non solum docetur, sed etiam tractatur a diversis orchestris et choris. Celebratur Officina experimentalis artis acusticae (Theodisce: Experimentalstudio für akustische Kunst), anno 1969 condita, ob opes in musicam seriam recentiorem propagandam collatas.
Volfgangus Schäuble, Administer Rerum Domesticarum ab anno 1989 usque ad 1991, iterum ab anno 2005 usque ad 2009, ab illo anno Administer Aerarii Publici.