Ecclesia disponitur in modo certe militari, suo principe "generale" nuncupato. Gulielmo Booth anno 1912 mortuo, Gulielmus Bramwell Booth filius, muneri generalis, patre nominanti, successit. Ab 1931 tamen, Generalis a Concilio Alto eligitur, quod in praefectis societatis consistit. Oboedientia fidelissima ab omnibus exercitus assectatoribus postulatur, qui in territoriis iuxta fines cuiusque patriae divisus est. Quodque territorium in provincias et divisiones dividitur.
Doctrina
Doctrina exercitus fidei usitatae evangelicali congruit, attamen sacramenta omnino negata sunt, his rationibus, quia Gulielmus Booth (1) tum in scriptura documentum non invenit quo sacramenta necessaria ad salvandum demonstrarentur vel in perpetuam caelebrari deberent, (2) tum sacramenta in historia ecclesiae maxima causa inimicitiae inter Christianos fuissent. Controversia evitanda essent, ut dicebat, quasi virus infernorum. Salvationistae etiam elementum morale Christianitatis magnopere exprimunt adeo ut aliquando ab aliis Christianis Arminiani vel Pelagiani quidem perscribantur.[6]