Agitatio Australis El Niño / La Niña (Anglice: El Niño / La Niña–Southern Oscillation) est quasiperiodicumclimatis exemplar quod trans tropicamOceanum Pacificum circa quinosannos fit. Locutio Agitatio Australis ad variationes temperaturaesuperficiei tropicae Oceani Pacifici orientalis, calefactionem et refrigerationemEl Niño[2] et La Niña vicissim appellatas, et in pressu superficialiaeris in tropico Pacifico occidentali spectat. Hae variationes arte coniunguntur: calidus status oceanicus, El Niño, altum aeris pressum superficialem in Pacifico occidentali, cum status frigidus, La Niña, humilem aeris pressum superficialem in Pacifico occidentali comitatur.[3][4] Machinationes quae hanc agitationem efficiunt iam investigandae sunt.
El Niño et La Niña, summae huius exemplaris climatis agitationes, caelum extremum, sicut inundationes et siccitates, in multis orbis terrarum regionibus efficiunt. Civitates crescentes quae ex agriculturapiscatuque dependent, praecipue civitates ad Oceanum Pacificum adiacentes, maxime commoventur. In usu populari, Agitatio Australis El Niño tantum "El Niño" saepe appellatur; hoc nomen ad Iesum infantemHispanice spectat, quia calefactio sollemnis in Pacifico prope American Australem circa tempusChristi Natalis saepissime animadvertitur.[5]
↑K. E. Trenberth, P. D. Jones, P. Ambenje, R. Bojariu , D. Easterling, A. Klein Tank, D. Parker, F. Rahimzadeh, J. A. Renwick, M. Rusticucci, B. Soden, et P. Zhai. "Observations: Surface and Atmospheric Climate Change". In Solomon, S., D. Qin, M. Manning, Z. Chen, M. Marquis, K.B. Averyt, M. Tignor and H.L. Miller. Climate Change 2007: The Physical Science Basis. Contribution of Working Group I to the Fourth Assessment Report of the Intergovernmental Panel on Climate Change. Cambridge,UK: Cambridge University Press. pp. 235–336.