Deus in theologia Islamica (Arabice الله Allāh) est creator, sustentor, ordinator, et iudexuniversi, omnipotens et omnisciens.[1] Islam expressit Deum subtiliter singularem (tawhid),[2] unicum (wāḥid), et in se unum (aḥad), omnino misericordem, omnipotentem.[3] Secundum doctrinam Islamicam, Deus praeter spatium exsistit,[4] et secundum Alcoranum, "Nulla visio eum comprehendere potest, sed eius comprehensio super visionem est: ipse super omnem comprehensionem est, sed omnium rerum gnarus est."[5][6] Deus in Alcorano Deus solus describitur.[7][8]
Sunt in religione Islamica99 nota Dei nomina (al-asmāʼ al-ḥusná 'nomina optima'), quorum unumquodque distinctum Dei proprium indicat.[9][10] Haec nomina omnia Allah attingunt, nomen divinum, supremum, amplum.[11] Inter nonaginta novem nomina divina, familiarissima et saepissima sunt misericors (al-raḥmān) et clemens (al-raḥīm).[9][10] Creatio et ordinatio universitatis rerum videntur actus misericordiae divinae, quam ob rem omnia animalia Deum gloria afficiunt, unitatemque et imperium Dei testificantur, qui hominibus sollicitis vel egentibus quandocumque obtestantur respondet. Ipse humanitatem ante omnia ad viam rectam, "ad vias sanctas," ducere habetur.[4]
Bentley, David. 1999. The 99 Beautiful Names for God for All the People of the Book. William Carey Library. ISBN 0878082999.
Hulusi, Ahmed. 1999. "Allah" as introduced by Mohammed. Ed. 10a. Kitsan. ISBN 9757557412.
Muhaiyaddeen, M. R. Bawa. 1976. Asmāʼul-Husnā: The 99 Beautiful Names of Allah. The Bawa Muhaiyaddeen Fellowship. ISBN 0914390139.
Murata, Sachiko. 1992. The Tao of Islam: A Sourcebook on Gender Relationships in Islamic. Praefatio Annemarie Schimmel. Albaniae: SUNY Press. ISBN 0791409139; ISBN 0791409147.
Netton, Ian Richard. 1994. Allah Transcendent: Studies in the Structure and Semiotics of Islamic Philosophy, Theology, and Cosmology. Routledge. ISBN 0700702873.
Peters, F. E. 2003. Islam. Princeton University Press.