David Petraeus
David Petraeus: imago
Nativitas :
7 Novembris 1952 ;
Novum Eboracum , Cornwall-on-Hudson Patria :
Civitates Foederatae Americae Nomen nativum :
David Howell Petraeus
Familia
Genitores : Sixtus Petraeus ; Miriam Howell Coniunx : Holly Petraeus Proles : Stephen Petraeus
David Howell Petraeus (natus die 7 Novembris 1952 ) est miles Civitatum Foederatarum . Dux supremus copiarum multinationalium (en) in Iraco militantium atque rector procurationis nuntiorum centralis Civitatum Foederatarum meruit.
David Petraeus alumnus est academiae militaris Civitatum Foederatarum iuxta Promontorium Occidentale , ubi professor fuit eodem quo apud scholam rerum internationalium universitatis Princetoniensis studia superiora prosequebatur. Ibi anno 1987 gradum doctoris ascendit.
Annis 2001 et 2002 in Bosnia , ab anno 2003 in Iraco militavit. Ibi die 26 Ianuarii 2007 dux supremus factus est copiarum multinationalium quae pro regimine Iracensi pugnabant. Quo officio usque in annum insequentem fuctus est. Die 31 Octobris 2008 dux directionis centralis exercitus Civitatum Foederatarum, deinde die 23 Iunii 2010 dux supremus copiarum in Afgania militantium, denuo a die 6 Septembris 2011 rector procurationis nuntiorum centralis factus est. Mox die 9 Novembris 2012 , documentorum secretorum ad amasiam Paulam Broadwell diurnariam (quae vitam eius scribebat) patefactorum accusatus, id munus renuntiare coactus est.
Scripta Davidis Petraeus
Robertus Gates secretarius a munitione et David Petraeus Caburae anno 2010 colloquentes (imago ab Ieremia Morrison milite facta)
Bibliographia
Ioannes Allen dux exercitus (ad sinistram), David Petraeus (media imagine), Leo Panetta qui olim rector procurationis nuntiorum centralis , recentissime secretarius a munitione merebat, in aerodromo iuxta Bagram Afganiae anno 2011 congressi (imago ab Iosua Treadwell milite classiario facta)
Steven Alvarez, "David and Goliath, and Petraeus " in Orlando Sentinel (28 Ianuarii 2007)
Rick Atkinson, "Iraq Will be Petraeus' Knot to Untie " in Washington Post (6 Ianuarii 2007)
Rick Atkinson, In the Company of Soldiers: A Chronicle of Combat . Novi Eboraci: Henry Holt, 2004. ISBN 0-641-78803-7
Julian E. Barnes, "An Open Mind For A New Army " in U.S. News & World Report (31 Octobris 2005)
Christopher Dickey, "The Story of O " in New York Times (4 Aprilis 2004)
Dexter Filkins, "Exiting Iraq, Petraeus Says Gains Are Fragile " in New York Times (20 Augusti 2008)
Michael R. Gordon, "101st Airborne Scores Success in Reconstruction of Northern Iraq " in New York Times (4 Septembris 2003)
Michael R. Gordon, "Bush To Name A New General To Oversee Iraq " in New York Times (5 Ianuarii 2006)
Scott Shane, Charlie Savage, "Officials Say F.B.I. Knew of Petraeus Affair in the Summer " in New York Times (11 Novembris 2012)
Nexus externi
Rectores Sedis centralis exploratoriae Civitatum Foederatarum