Cossus Cornelius Lentulus

Cossus Cornelius Lentulus Gaetulicus (quando natus sit, nescimus; mortuus est anno 36) senator Romanus temporibus Augusti et Tiberii imperatorum fuit. Gnaeus Cornelius Lentulus pater consul ordinarius anni 18 a.C.n. erat. Anno 1 a.C.n. consul ordinarius creatus est, annis ab 6 ad 8 proconsul Africae Gaetulos vicit et ideo Gaetulici cognomine ornatus est.[1] Fuit quindecimvir sacris faciundis. Praeterea amicus Tiberii annis ab 33 ad 36 praefectus urbi Romae erat.[2] Filii eius Cossus Cornelius Lentulus consul anni 25 et Gnaeus Cornelius Lentulus Gaetulicus consul anni 26 creati sunt.

Notae

  1. Dio Cassius 55.28
  2. Der Neue Pauly (Stuttgardiae 1999), 3:194.


Antecessores:
Augustus XIII et Marcus Plautius Silvanus
Consul
1 a.C.n.
cum
Lucio Calpurnio Pisone
Successores:
Gaius Iulius Caesar et Lucius Aemilius Paullus