Antiquitus Corfinium Paelignorum oppidum erat. Bello Marsico (90-87 a.C.n.), velut commune oppidum omnium populorum in Italia a Romanis secedentium, nomen in 'Italiam' vel 'Italicam' mutavit[2], quod nomen sive Latine sive Osce (Viteliù) in denariis a confoederatis populis ibi percussis legitur. Postquam rebelles quamvis victi civitatem Romanam impetravere rursus Corfinium fuit[3]. Hoc in oppido anno 49 a.C.n.Lucius Domitius, successor ad provinciamGalliam designatus, Gaio Iulio Caesari Pompeium fugientem persequenti frustra obsistere constituit atque ab ipso Pompeio et a militibus desertus se dedere coactus est[4].