Nativitas: 2. saeculum; Praeneste Obitus: 235; Roma Patria: Roma antiqua Nomen nativum: Κλαύδιος Αἰλιανός
Claudius Aelianus (natus c. 165-170, mortuus c. 230-235), libertorum filius, scriptor Italiae Romanae, ob varias narratiunculas quas Graece scripsit innotuit. Secundum Sudam Aelianus, pontifex et sophista, e Praeneste, urbe Latina, ortus est: sophista Romae in urbe receptus est.[1] Aelianus cum eloquentiam Graecam e Pausania Caesariensi didicerat,[2] tam dulce lingua Graeca utebatur, ut μελίγλωσσος ἢ μελίφθογγος ("mellilinguis seu mellisonus") vocaretur. Philostratus in Vitis sophistarum ait Aelianum dialecto Attica usum esse perinde ac Athenienses in Attica mediterranea (ἠττικίζειν ὥσπερ οἱ ἐν τῇ μεσογείᾳ Ἀθηναῖοι); ipse autem dicebat se neque umquam ab Italia afuisse neque mare transisse. Invectiva quae composuit in imperatorem Heliogabalum (qui Γύννις "muliercula" ab eo nuncupabatur) non divulgavit.[2]
Inter scriptores "sophisticae secundae", ita dictae, enumerari solet. Opera principalia (De natura animalium, Varia historia) collectanea sunt historiarum brevium, quae fere nihil inter se communia habent nisi quod admirationem lectoris incitant, sed modo Stoicorumrationem divinam mundum naturalem tam animalium quam hominum permeare demonstravit. Eandem rem in operibus deperditis, Περὶ προνοίας De providentia, Περὶ θείων ἐναργείων De manifestationibus divinis suasit (e quibus operibus fragmenta 247 in eodem dictionario Suda servantur). Aelianus auctores plures citavit, sed an textus, quorum excerpta praebuit, plene intellexerit, nonnumquam dubitare licet.
Mervin R. Dilts, ed., Claudii Aeliani Varia historia (Bibliotheca Teubneriana). Lipsiae: Teubner, 1974
Douglas Domingo-Forasté, ed., Claudii Aeliani Epistulae et fragmenta (Bibliotheca Teubneriana). Lipsiae: Teubner, 1994
Mark Joyal, "Aelian" in Graham Shipley et al., The Cambridge Dictionary of Classical Civilization (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2006) p. 11 Inter fontes nostros