Nativitas: 25 Februarii 1967; Bucaresta Patria: Romania Nomen nativum: Claudia Ana Moarcăș
Familia
Coniunx: Doru Romulus Costea
Claudia Anna (Dacoromanice Claudia-Ana) Costea (nata nomine Claudia-Ana Moarcăș die 25 Februarii1967) iuris prudens atque rerum politicarum perita Dacoromanica est.
Iuventus et munus
Postquam scholam absolvit, annis 1986 - 1990 apud Universitatem Bucarestensem atque deinde ad annum 1991 apud Scholam Genevensem iurisprudentiae studebat. Ab anno 1990 advocata fuit. Anno 1993/94 apud administerium rerum exterarum Romaniae operam dedit atque anno 1997 ab Universitate Bucarestensi doctor iurisprudentiae promota est. Ab anno 1995 diversis in universitatibus Bucarestae professor fuit.