Iter Circuitus Franciae anni 2011. Stationes:
Circuitus Franciae 2011 est nonagensimus octavus circuitus Franciae . Coepit certamen die 2 Iulii in prima statione 180 km ad Passage du Gois , et in Campis Elysiis Lutetiae die 24 Iulii finivit. Omne circuitus anni 2011 iter die 19 Octobris 2010 nuntiatum est.
In certamine anni 2011 maxima opera Alpibus , sicut anno 2010 Pyrenaeis , impensa est, in commemoratione centesimi festi anniversarii illorum primo in circuitu visitatorum cacuminum.[ 1]
Col du Galibier bis per certamen visitatum est, et terminus stationis duodevicensimae fuit primus apud iugum, 2645 m super maris aequor .[ 2] Hic terminus fuit altissimus huius certaminis, adeo altior quam terminus Col du Granon (2413 m, prope Serre Chevalier ) per Circuitum Franciae 1986 (statio 17).
Cadel Evans Australianus victoriam reportavit, ductu in certamine temporis singulari die paenultimo capto. Ipse est primus Australianus, etenim primus eques ex Hemisphaerio Australi , qui cursus certamen vicit, praeterea, anno tricensimo quarto aetatis suae, veterrimus post secundum bellum mundanum . Andreas Schleck Luxemburgensis tertio anno continuo fuit secundus; Franciscus Schleck frater, tertius. Marcus Cavendish Monensis fuit primus classificationis punctorum victor Britannicus , et Samuel Sánchez Hispanus categoriam montium reportavit.
Regulae
In certamine anni 2011 , novae regulae classificationem punctorum et Regem Montium decreverunt.
Stationes
Hae sunt circuitus stationes.[ 3] [ 4]
Manus
Omnibus 18 manibus in UCI categoria Proteam certare oportebit. Praeterea, quattuor manus UCI Professional Continental , omnes in Francia sessae, invitantur.[ 5]
Formula:Columns
†Manus Pro-Continental invitati.
Duces classium
Nexus interni
Notae
Nexus externus