Chronica Anglosaxonum sunt libri annales rerum gestarum Angliae, Anglosaxonice compositi, et praesertim historiam a saeculo V usque ad XII referentes. Exstant fere septem, quarum duae valde lacunosae.
Recensio Petroburgensis usque ad annum 1121 recensionem Wintoniensem sequitur, documentis nonnullis interiectis quae antiquitatem monasterii Petroburgensis monstrare praetenduntur; post hunc annum continuationes, in aliis recensionibus minime repertis, historiam Angliae et Petroburgi usque ad 1154 describunt. Recensio Petroburgensis e libro manu scripto Laud 636Bibliothecae Bodleianae legitur.
Recensio quae Vigorniensis dicitur in uno libro manu scripto legitur, e vetustiore quodam anno fere 1050 rescriptum et usque ad 1079 productum, rebus gestis Vigorniae et urbium propinquarum interdum insertis. Liber autem vetustior minime Vigorniae, potius Riponiae compositus est, recensione Vintoniensi usque ad 891 secuta, insuper addita "Gesta veterum Northanhymbrorum" ab anno 733 usque ad 806. Recensio Vigorniensis in Bibliotheca Britannica servatur sub siglo Cotton Tiberius B.iv.
Recensio bilinguis Cantuariensis [F]
Versio brevis recensionis Petroburgensis, Latine et Anglosaxonice exscripta et interdum Annales Domitiani Latini nuncupata, in Bibliotheca Britannica servatur sub siglo Cotton Domitian A.viii.
Bibliographia
Editiones et versiones selectae
Janet M. Bately, ed., The Anglo-Saxon Chronicle: a collaborative edition. Vol. 3: MS. A. Cambridge. Cantabrigiae: D. S. Brewer, 1986. ISBN 0-85991-103-9 [Ā] (Anglosaxonice)
E. Classen, F. E. Harmer, An Anglo-Saxon Chronicle. Mancunii, 1926. [D] (Anglosaxonice)
G. N. Garmonsway, interpr., The Anglo-Saxon Chronicle. 2a ed. Londonii: Dent, 1972 [Ā, E cum aliis] (Anglice)