Chaos[1] (GraeceΧάος) fertur rudis indigestaque rerum moles esse, ut Ovidius dicit: "Ante mare et tellus et quod tegit omnia, caelum, unus erat toto naturae vultus in orbe, quem dixere Chaos, rudis indigestaque moles." Haec opinio est falsa, nam Chaos a verbo Graeco kháo vel khaíno deducitur.
Nomen proprie significat 'barathrum', vastitatem hiantem patentemque in profundum.
↑Nomen neutrum. Apud scriptores antiquos legimus tantum nom. et acc. chaos, abl. chaō. Aliae autem formae (gen. chaūs vel chaī, dat. chaī vel chaō, etc.) apud scriptores posteriores reperiuntur. Vide Thesaurum linguae Latinae s.v. "chaos" et Forcellini Totius Latinitatis lexicon s.v. "chaos".