Medium vel Theodisca Medii Factio anno 1871 condita vetustissima omnium factionum Germaniae est.
Consilia politica
Medium incolas Catholicos in novo imperio Germanici contra consilia Othonis de Bismarck defendere in animo habuit. Semper factio Catholicorum dextrae democraticae mansit Ultramontanismum fovens.
Quamquam factio 23 Martii1933 potestatem extraordinariam Nazistarum probaverat, hi tamen duces Medii coegerunt, ut factionem mense Iulio 1933 dissolverent. Deinde ad annum 1945 nulla factio legitima fuit nisi NSDAP.
Post annum 1945
Post secundum bellum mundanum finitum factio Medii iterum conditum est. Praesertim in Rhenania Septentrionali-Vestfalia magni momenti erat. Dux tum Rudolphus Amelunxen praeses ministrorum eius terrae fuit, sed eodem tempore factio CDU Conrado Adenauer duce condita est, quae omnes cives Christianos — et Catholicos et Protestantes - cogere in animo habuit. Itaque Medio nunc successus suffragiorum defecit. Hodie factio minima est.