Vide etiam paginam discretivam:
Casus.
Casus est forma mutabilis, quam vocabulum in se recipit ad indicandum munus suum grammaticum erga alia vocabula eiusdem periodi.
Descriptio
Numerus casuum
Lingua Gallica antiqua, exempli gratia, duos tantum casus habebat; lingua Hungarica plus quam viginti. Latina autem sex casibus de more utitur. Lingua Protoindoeuropaea usa est octo; ad illos Latinos instrumentalem addiderunt,? qui in lingua nostra in ablativo mersus est. Omnes linguae Indoeuropaeae aliquam subclassem ipsarum habent. In lingua Vasconica etiam ergativus stat.
Casus linguae Latinae
Casus Latini, uti supra demonstratum est, sunt sex, quibus additur locativus paucis vocabulis relictus:
- Nominativus
- Genetivus (s. Genitivus)
- Dativus
- Accusativus
- Vocativus
- Ablativus
- Locativus
Nexus interni
Nexus externi
- Kibort, Anna. 2008. Grammatical Features Inventory: Case. University of Surrey.
- The World Atlas of Language Structures Online (Tabula mundi interretialis structurarum linguarum)