Castellum Grésillon (Francogallice: Château de Grésillon, Esperantice: Kastelo Greziljono) est domus culturalis quae 250 chiliometra distat a Lutetia e meridie et occidente; situm est Baugé-en-Anjou in oppido Francico. Henrico Micard moderatore collegium non lucrativum "Kulturdomo de Esperanto" condiderunt anno 1951. Circa castellum viridarium sat amplexum invenitur. Domum saepe frequentant discipuli linguae Esperanticae e toto orbe terrarum orientes feriis aestivis praesertim.
Historia
Circa annum 1949 sectio Francogallica Associationis Esperanticum docentium internationalis in animo habebant aedificium proprium acquirere ubi docentes simul otio studiisque vacarent. Nomen sodalitatis ecce: Groupement des Enseignants d'Espéranto (GEE). Anno 1951 Iacoba Trésorier pecuniam multam dederat, quod exemplum laudabile haud pauci sodales plus minusve secuti sunt. Denique emptio feliciter fieri potuit. Kulturdomo de Franclandaj Esperantistoj nomen proprium usque annum 2012 vigebat; postea complexus Kulturdomo de Esperanto vocatus est. Ex anno 1953 Petrus Babin cursus idiomatis Zamenhofiani in palatio habuit cum esset vicarius praeses. Anno autem 1964 ipse director proclamatus est.[1].
Spectacula temporum nostrorum
Regulariter
PRINTEMPaS, mense Aprili exeunte (inde ab anno 2010): cursus valde spissi cum examinibus
Alternativa semajno, mense Iulio (2011-2014): de argumentis alternativis colloquia, cursus
Festa semajno infantibus iuvenibus familiis (mense Augusto; ex anno 2011): cum cursibus
Turisma semajno aestate (2011-2013, 2015-2016): cum excursionibus totum diem amplectentibus
AŬTUNE, mense Octobri exeunte (ex anno 2012): cum cursibus et eventibus pueris dicatis
Jarfina Festego, mense Decembri exeunte (2010-2012, 2014): ubi iugiter celebratur et festum Silvestri
Haud regulariter
Universitas aestiva associatione Eŭropo - Demokratio - Esperanto moderante: mensibus Augustis annorum 2004, 2009 usque 2016
FESTO: congressus iuvenium aestate annorum 2002, 2006, 2011
FRINGoJ: conventus infantium, veribus annorum 2006, 2007, 2008, 2011, 2013
KEFO: congressus asseclarum variis ex associationibus: mensibusMaio/Iunio anni 2003