Carmen recusationis[1] vel carmen obtestationis,[1] est carmen quod cum motu mutationis socialis coniungitur, et ergo pars latioris categoriae carminum de rebus hodiernis vel saltem carminum cum eventibus hodiernis coniunctorum. Quae musicavulgaris, classica, commercialis fieri potest.
Carmina recusationis saepe in re sunt, cum motu sociali per circumiecta consociata. "Goodnight, Irene," exempli gratia, quasi carmen recusationis factum est quia compositum erat a Lead Belly, Afroamericano qui ad poenam damnato fuerat et exsule sociali, quamquam prima facie carmen amoris est. Praeterea, carmina recusationis abstracta esse possunt, iniustitiae oppositionem et pacis studium, vel cogitationem liberam imprimentia, sed spectatores fines carminum plerumque intellegunt. "Carmen Gaudii," res Beethovenianafraternitati universo favens, est carmen huius generis, musica pro poemateSchillerana quod continuum entiumvivorum celebrat (qui universam dolorisvoluptatisque sentiendi facultatem, et ergo humanitatis habent), cui Beethoven ipse versus addidit omnes homines fratres esse affirmantes. Carmina quae praesenti statui favent carmina recusationis non sunt, quia "Recusare est verbis offensionem praesentis status dicere."[2]
Carmina recusationis res contentas significantes habere possunt. Pins and Needles,ludus musicus motus laboris, definitionem dedit carminis recusationis in numero "Sing Me a Song of Social Significance" appellato. Philippus Ochs, cantor de rebus hodiernis Americanus, olim dixit, "Carmen recusations est carmen tam certum quod pro stercore taurino habere non potes."[3][4]
Ex saeculo duodevicensimo exstat "Rights of Woman" ('iura mulieris'), exemplum carminis de rebus pro carmine recusationis designatum, per melodiam "God Save the King" canendum, a domina quaedam sine nomine scriptum et in Philadelphia Minerva die 17 Octobris1795 editum.[5] Carmen recentius quod liberationem sexualem suadet est "Sexo" (1985) a Los Prisioneros.
↑Gary McGath, "Songs of Freedom," www.mcgath.com. Carmen versus continet "God save each female's right" ('Deus quodque mulieris ius servet'). "Woman is free" ('mulier est libera'), et "Let woman have a share" ('participat mulier').
Bibliographia
Cohen, Ronald D., et Dave Samuelson. 1996. Commentarii pro Songs for Political Action. Bear Family Records, BCD 15 720 JL.
Denisoff, R. Serge. 1966. Songs of Persuasion: A Sociological Analysis of Urban Propaganda Songs. The Journal of American Folklore 79(314):581–589.
Denisoff, R. Serge. 1983. Sing a Song of Social Significance. Bowling Green: Bowling Green State University Popular Press.
Eyerman, Ron, et Andrew Jamison. 1998. Music and Social Movements: Mobilizing Tradition in the Twentieth Century. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
Fowke, Edith, et Joe Glazer. 1973. Songs of Work and Protest. Novi Eboraci: Dover Publications, Inc.
Kizer, Elizabeth J. 1983. Protest Song Lyrics as Rhetoric. Popular Music and Society 9(1):3.
Pratt, Ray. 1990. Rhythm and Resistance: Explorations in the Political Uses of Popular Music. Media and Society Series. Novi Eboraci: Praeger, 1990. ISBN 0275926249.