A Strabone et Ptolemaeo Bohemica silva Gabreta Silva appellatur, quod nomen a *gabros vocabuloCeltico 'capra' repetit. Vetus nomen Theodiscum est Nordwald ('silva septentrionalis'), id est silva, quae a comitatu Bavarico visa in septentriones spectat. Postea nomen Böhmerwald ('Bohemica silva') in usu venit.[2]Bohemicum Šumava a vocabulo linguae Slavonicae antiquae repetit, quod '(ob)strepens' vel etiam 'silva' valet.[3]
Historia et oeconomia
Cum saeculis duodecimo, tertio decimo, et quarto decimo silvae in radicibus montium exstirpatae sint, coloni plurimum linguae Theodiscae ex Bavaria oriundi sedes posuerunt. Ex tunc regio duarum linguarum (Theodiscae et Bohemicae) erat. Ad vias mercatorias urbes ortae sunt, multi loci nomina ab officinis vitri artificiorum traxerunt (Theodisce Hütte), quod ars vitrea maximi momenti erat. Incolis Theodiscis post annum 1945 expulis, multi loci minores ad hunc diem deserti (Theodisce Wüstungen) manserunt.[4]
↑Duden Geographische Namen in Deutschland (Manhemii 1999) ISBN 3-411-06252-5.
↑Ivan Lutterer et Rudolf ŠrÁmek, Zeměpisná jména v Čechách, na Moravě a ve Slezsku (Havlíčkův Brod: nakladatelství Tobiáš), 1997. ISBN 80-85808-50-1. Kapitola Šumava, p. 253. (Bohemice).