Benazir Bhutto
Benazir Bhutto: imago Benazir Bhutto: subscriptio
Nativitas :
21 Iunii 1953 ;
Karachium Obitus :
27 Decembris 2007 ;
Rawalpindi Patria :
Pakistania
Familia
Genitores :
Zulfiqar Ali Bhutto ;
Nusrat Bhutto Coniunx :
Asif Ali Zardari Proles :
Bilawal Bhutto Zardari , Bakhtawar Zardari Bhutto , Aseefa Bhutto Zardari Familia :
Bhutto family
Memoria
Sepultura : Mausoleum of Zulfikar Ali Bhutto
Benazir Bhutto seu litteris Perso-Arabicis بینظیر بھٹو (nata Karachi in urbe die 21 Iunii 1953 ; necata apud Rawalpindi die 27 Decembris 2007 ), fuit politica Pakistanensis . Pater eius, Zulfikar Ali Bhutto , primus minister Pakistaniae fuerat ab anno 1971 ad annum 1977 et necatus est anno 1979 .
Benazir Bhutto alumna fuit conventus Iesu et Mariae Murree in urbe et Collegii Radcliffiensis in Universitate Harvardiana . Primae ministrae munus bis explevit, ab 17 Novembris 1988 usque ad annum 1990 , et ab anno 1993 usque ad annum 1996 .
Cum die 18 Octobris 2007 Benazir Bhutto post multos annos in exsilio in patriam reiret, fuerunt insidiae tromocraticae , quae multas victimas fecerunt, sed Bhutto incolumnis se recepit. Die 27 Decembris eiusdem anni, victima novarum insidiarum fuit et a camicaze necata est. Posthume Praemium Consociationis Nationum Iurum Humanorum laudatur. Viduus eius, Asif Ali Zardari , praeses Pakistaniae bis meruerit, ab anno 2008 usque in 2013 , iterum ab anno 2023 .
Nexus externi
Benzair Bhutto anno 1988 Civitates Foederatas visitans
Primi ministri Pakistaniae