Beiensis
Beiensis[1] (Lusitane Distrito de Beja) est pagus Portugalliae qui ad antiquam Transtagiae Inferioris provinciam pertinet. Ad septentrionem Districtu Eborae, ad orientem Hispania, ad meridiem Districtu Ossonobae, et ad occidentem Districtu Caetobrigae Oceanoque Atlantico finitimus est. Area geographica est 10 225 chiliometrorum quadratorum, cum residentium incolarum numero 154 325 anno 2006. Sedes districtus est Pax Iulia.
Subdivisiones
Districtus quattuordecim communia sive municipia (Lusice: municípios) componitur, quae sunt inferiora:
Ex praecipua civitatis divisione, districtus totus in Transtagiana Regione hodie comprehenditur. Quod ad subregiones attinet, Transtagiae Inferioris subregio tredecim concilia comprehendit, et concilium Odemirae ad subregionem Transtagiae Litoralis pertinet. Summatim:
Geographia
Districtus Pacis Iuliae meridiano platinitei Transtagianae dimidio, aquae cursibus plerumque parvis et fere siccis (et adhuc siccis) aestate inrigato, correspondet, et passim iugis infimis et parum declivibus interpunctus.
Praecipua districtus iniquitas est Anae valles, e septentrione ad meridiem suam orientalem partem dividens, seiungens praecipuam planitiem a terra inter flumen et Hispanicos fines qui, iuxta cum iugis Algarbicis districtum meridie limitantibus iugis (Monchicensi, Calidarionis, Spinae Caninae; Lusice: Serra de Monchique, Serra do Caldeirão, Serra de Espinhaço de Cão) sunt loca iniquissima supremaque in districtu. Iugum Adiciae (Lusice: Serra de Adiça) et prima Hispanici Saltus Castulonensis promuntoria amplius 500 metra alta sunt. Praeter hos tumulos, solum Iugum Cercalense (Lusice: Serra do Cercal), Districtu Caetobrigae finitimum prope Villam Novam Milium Fontium (Lusice: Vila Nova de Milfontes), et Iugum Mendrense (Lusice: Serra do Mendro), Districtu Eborae finitimum et Septemtrione Vidicariae, decoris digna sunt; 341 et 412 metra respective alta.
In hydrographico rete, ultra Anam et suas plurimas sed paucae vis accessiones, aliae duae hydrographicae sinus ponderis sunt: Sadonis, in districtu in Arandis vicinitate orti et districtum Caetobrigae capessentis, et fluminis Mirae, in Iugo Calidarionis orti et in Oceanum Atlanticum prope Villam Novam Milium Fontium influentis. Praeter haec retia, hydrographicae fluminis Aradis sinus partes quoque in districtum penetrant, cuius fons valde prope Mirae sed Algarbiam et Ripam Seixensem (Lusice: Ribeira de Seixe) capessit,? cuius valles districtu Ossonobae finitima est. Sunt in districtu nonnullae immensae moles, inter quas nominata civitatis maxima, Moles Alquevensis (Lusice: Barragem de Alqueva) (in flumine Anae, divisa inter districtum Eborensem et Hispaniam), Moles Tzanciensis (Lusice: Barragem do Chança) (in flumine Tzancia, Lusice: Chança, divisa cum Hispania), Moles Sanctae Clarae (Lusice: Barragem de Santa Clara) (in flumine Mira), Moles Montis Saxi (Lusice: Barragem do Monte da Rocha) (in flumine Sadone, Moles Roxensis (Lusice: Barragem do Roxo) (in Ripa Roxensis) et Moles Odivelensis (Lusice: Barragem de Odivelas) (in Ripa Odivelensi).
Litus est saxosum et fere in recta linea e septentrione ad meridiem panditur, cuius praecipuae iniquitates Mirae ostium et Promuntorium Sardonis (Lusice: Cabo Sardão) sunt.
Patrimonium
Notae