Baššār Ḥāfiẓ al-Asad (Arabice بشار حافظ الأسد; natus 11 Septembris1965Damasci) est Syrus, qui praesesSyriae ab 2000 ad 2024 fuit. Anno 2000 patri Ḥāfiẓ al-Asad succedit, qui Syriam triginta annos usque ad mortem suum rexerat. Baššār in suffragiis annorum 2000 et 2007 confirmatus est, aliis autem candidatis non praesentibus. Die 8 Decembris2024 recedit a statione praesidis.
Baššār post mortem fratris Basil, qui voluntate patris praeses succederet et casu autocinetorum mortuus est.? Itaque Baššār novus heres reipublicae factus est. Cum Hafiz pater die 10 Iunii2000 mortuus esset, Baššār suffragio populi die 10 Iulii 2000 praeses electus est et die 17 Iulii magistratum iniit. Initio Baššār libertatem maiorem populo dare in animo habere credebatur. Anno 2007 iterum paene omnibus suffragiis electus est, sed de facto dictator. Ab anno 2011, post Manifestationes Aegyptiae, magna hominum pars contra eum rebellaverunt, praecipue Emesae et Beroeae in urbibus. Die 8 Decembris2024, post bellum civile undecim annos in Syria gestum, per quod sexties centena milia hominum necati sunt, rebelles dictatrem Baschar depellunt et in Russiam pro refugio fugit. Die 9 Decembris 2024, rectio Russiae refugium ei concessit.[1]
Bibliographia
Lesch, David W. 2013. Syria: The Fall of the House of Assad. Nova editio. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 978-0-300-18651-2.