Apud Laurentium Campeggium cardinalem (qui anno 1539 mortuus erit) Scapius coquus merens anno 1536 cenam imperatori Carolo V oblatam mense Aprili intulit.[3] Mox ut videtur Venetiis apud cardinalem patriarcham Marinum Grimanum operam dedit.[4] Ante annum 1547 fercula cardinalibus Petro Bembo et Iacobo Sadoleto paravit (qui ambo hoc anno mortem obierint).[5] Apud alium cardinalem, nomine ignoto, anno 1549 merebat dum collatio mense Martio cardinalibus undecim ab Ioanne Bellaio oblata est.[6] Iuxta Paulum III papam numquam coquebat, sed de obsequiis eius et conclavi insequente multa scripsit.[7] Fercula parabat ad usum papae Iulii II cardinaliumque Andreae Cornari et Rudolphi Pii: apud hunc meruisse proponitur, qui anno 1564 obierit: hunc enim patrone nostro nuncupavit.[8] Ab eodem anno iuxta Pium IV papam mox moriturum, deinde apud successorem Pium V ad minimum unum annum operam dedit.[9] Ultima cena (si ita dicere licet), quem huic pontifici paravit, mense Ianuario anni aut 1566 aut 1567 celebrata est.[10] Pius ipse privilegium libro Opera "peritissimi magistri Scapii", qui "nunc perfectus est nostris intimis coquis", die 29 Martii1570 scripsit.[1]
Opera
Opera di M. Bartolomeo Scappi, cuoco secreto di Papa Pio V, divisa in sei libri. In Venetia: apresso Michele Tramezzino, 1570
Notae
↑ 1.01.1"... magistri Scapii ...": Scappi, Opera (1570) sig. a ii