Arminius Laschet

Wikidata Arminius Laschet
Res apud Vicidata repertae:
Arminius Laschet: imago
Arminius Laschet: imago
Arminius Laschet: subscriptio
Arminius Laschet: subscriptio
Nativitas: 18 Februarii 1961; Aquisgranum
Patria: Germania

Familia

Genitores: ; Marcella Laschet
Coniunx: Susanne Laschet
Proles: Johannes Laschet

Arminius (Theod. Armin) Laschet (natus die 18 Februarii 1961 Aquisgrani) rerum politicarum peritus Germanicus factionis CDU est.

Iuventus et munus

Laschet, postquam anno 1981 Aquisgrani testimonium maturitatis accepit Monachii atque Bonnae rebus politicis et iurisprudentiae studebat. Deinde annis 1987 - 1999 diurnarius operam dedit. Praeterea annis 1987 - 1994 adlatus scientificus praesidis Dietae foederalis Germaniae Ritae Süssmuth erat.

Cursus honorum

Laschet, ab anno 1979 sodalis CDU, annis 1989 - 2004 consiliarius urbis Aquisgrani erat, tum annis 1994 - 1998 legatus ad Dietam foederalem Germaniae erat. Deinde legatus ad Parlamentum Europaeum annis 1999 - 2005 fuit. Annis 2005 - 2010 minister familiarum Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae in consilio ministrorum Georgius Rüttgers erat. Postquam factio eius CDU electionem senatus terrae anni 2010 perdidit, Laschet tamen legatus ad senatum electus est et ab anno 2012 praeses legatorum et totius factionis suae in Rhenania Septentrionalis-Vestfalia est. Die 12 Maii 2017 victoriam electionis senatus terrae abstulit[1] et cum factione FDP de foedere regendi egit[2]. Die 27 Iuni 2017 Laschet praeses ministrorum Rhenaniae Septenrtionalis-Vestfaliae electus est[3].

Mense Ianuari 2021 Laschet praeses Unionis Christianae Democraticae Germaniae electus est. Postquam electionem Dietae Foederalis die 25 Septembris 2021 perdidit, de a magistratibus praesidis ministrorum et praesidis factionis recessit. Praeses ministrorum Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae ei Henricus Wüst successit[4]. Nunc iterum legatus Dietae Foederalis est[5].

Familia

Laschet uxorem duxit et tres liberos habet.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Arminium Laschet spectant.

Notae

Insigne Rhenaniae Septentrionalis et Vestfaliae
Insigne Rhenaniae Septentrionalis et Vestfaliae

Rudolphus Amelunxen Centrum | Carolus Arnold CDU | Fridericus Steinhoff (SPD) | Franciscus Meyers (CDU) | Henricus Kühn (SPD) | Ioannes Rau (SPD) | Wolfgangus Clement (SPD) | Petrus Steinbrück (SPD) | Georgius Rüttgers (CDU) | Hannelora Kraft (SPD) | Arminius Laschet (CDU) | Henricus Wüst (CDU)