Natu maxima fuit liberorum novem. Parentibus diu filio carente, consuevit se heres imperii effingere; iam iuvenissima Constantino Ducae desponsa est, filio Michaelis VII eoque tempore Alexio in honoribus imperialibus adsociatus. Nato autem anno 1087 herede masculino, Ioanne Comneno, sponsa Annae et Constantini abrupta sunt. Annum agens quattuordecimum Nicephoro Bryennio nupsit (nolens, sicut ipsa praetendit), homini familiae nobilis, qui ex ea genuit liberos sex:
Anna, olim dignitati imperiali destinata, fratrem Ioannem bis ex imperio deicere temptavit. Anno enim 1118, patre Alexio morituro, illa cum matre maritum Nicephorum ad successionem promovere voluit, Nicephopo ipso nolente; Alexius autem Ioannem praetulit. Anna mox conspirationem rursus elevavit; qua suppressa frater eam in monasterio retineri cogit. Ibi multos annos litteras historiamque coluit; ibi Alexiada sive res gestas patris sui anno fere 1148 confecit, quem librum eruditi praecipuum inter fontes rerum gestarum huius temporis habent.