Universitas eo tempore in partes quartas, nationes appellatas, divisa fuit: factio Misniensis, factio Saxonica (qua etiam studentes Scandinavici et Anglici complecti sunt), Bavariensis (quae quoque civitates Europae meridionalis continuit) et factio Polonica (etiam civitates Europae orientalis ad eam pertinuerunt). Initio a ducibus Friderico et Gulielmo universitati decreti sunt quotannis 500 aureorum.
Propria universitatis aedificia collegia nominabantur. Ibi magistri disputandi docendive causa conveniebant, ibique habitabant. E dandis vectigalibus et iurisdictione reliquae urbis excepti erant. Iam anno 1409, dux Saxoniae universitatem duo aedificia dono dedit, quare collegia ducis nominabantur. Anno 1416, Collegium virginum universitati additum est, ex templo Beatae Mariae Virginis in proximo sito appellatum. Priusquam motio religiosa reformatio nuncupata orta est exstabat etiam collegium Cisterciense.
Bello orbis terrarum primo facto studentes se cupidos rerum priscorum conservandorum praebuerunt vexillumque regium Saxoniae proposuerunt; cum seditio operarium in urbe exardesceret pars studentium arma cepit eamque acerbe dimicans repugnavit. Iam anno 1931 Nationalistica Socialisticaque Operariorum Factio Germanica in consilio universitatis praevaluit. Postquam ea factio omnium rerum Germaniae potita est decima fere pars magistrorum e universitate expulsa est. Mense Novembri 1933 100 professores epistulam ad electionem Adolphi Hitler vocantem subscripserunt. Bello orbis terrarum secundo erupto universitas una inter quattuor universitates Germaniae Maioris nominata est.
Universitas Caroli Marx
Finito bello, maior aedificiorum pars maximaque librorum pars perdita est. Mense Februario 1946 universitas reaperta est. Cum paulo post res publica democratica Germanica condita esset universitas propter doctrinam Socialisticam totae rei publicae impositam non iam libera fuit. Anno 1953 renominata est Universitas Caroli Marx Lipsiensis. Aedificia veteria solum partim laesa anno 1968 deleta sunt. In locum eorum domus praealta aedificata est, postquam cetera aedificia more socialistico erecta sunt.
Status post restitutionem unitatis Germaniae
Anno 1990 unitate Germaniae per motum popularem restituta reconstructio universitatis, cuius nomen anno 1991 iterum Alma mater lipsiensis factum est, coepit.
Unum fere chilometrum ab aedificio principale abest aedificium artium humanisticarum. Ibi facultates historiae, philosophiae aliarumque artium liberalum sedem habent.
Facultates
Habet universitas quattuordecim facultatum:
Facultas theologica
Facultas iuridicialis
Facultas ad historiam, artem et culturam Orientis spectans