Haec pagina de rerum politicarum et militarium perito Russico saeculi duodevicesimi tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Alexander Menšikov” appellatur, vide Alexander Menšikov (discretiva).
Alexander Menšikov initio ut venditor liborum favebat operi, sed ab anno 1686 famulus praefecti militaris nomine Franciscus Iacobus Lefort fuit. Cum Lefort vicinus ad tzaremPetrum I erat, Menšikov quattuordecim annos natus servitor tzaris, dein etiam amicus atque adiutor illius immutatus factus est.
Post mortem imperatoris Petri Magni annis 1725–1727 (tempore regiminis Catharinae I et initii regiminis Petri II) de facto Imperium Russicum administrabat. Anno 1727 tamen ab omnibus officiis titulisque suis deiectus affectus est exilio in Beresovam, ubi duos annos post obiit, variolae causa.
Nota
↑Etiam ut Menzikovius in textibus Latine scriptis commemoratur: [1], [2], [3].