Optime eruditus est ab Iesuitis, quorum disciplinae doctrinaeque postea ei maximo odio fuerunt. Iuri utrique studuit et annis inter 1775 et 1785 professor iuris canonici in Alma Matre Ingolstadiensi fuit. Kalendis Maiis 1776 ordinem rebus perfectis reddendis (Theodisce: Orden der Perfectibilität) fundavit, qui mox nomen volubilius Illuminatorum ordinis recipit.
Quamvis Illuminati saepe cum francomurariis conversari viderentur, neque Weishaupt neque asseclae primi Latomismum colebant in artis Illuminatorum circulis mansuri. Weishaupt usus est muneribus suis universitariis, ut praeconia faceret pro notionibus universalibus et illuminantibusrationalismi fortissimi.
Sodalitate in Bavaria interdicta Gotam petivit, ubi legationum consiliarius factus est.
In philosophia realismum idealem fovebat et notionibus Ioannis Lockii et Leibnitii annuit. Opponebatur autem doctrinis Immanuelis Kant. Credidit animam esse sine materia, materiam cogitare non posse, sed esse aggregatum particularum minimarum. Istae essent in imaginem sentitam?, quam fortitudines haud materiales provocarent.
Opera selecta
De philosophia
(1775) De Lapsu Academiarum Commentatio Politica.
(1786) Über die Schrecken des Todes – eine philosophische Rede.