Nineteen Eighty-Four (MCMLXXXIV vel "Anno millesimo nongentesimo octogesimo quarto") est liberdystopica(en) a Georgio Orwell scriptus et die 8 Iunii anno 1949 editus. Nomen 1984 Orwell eo invenit quod numeros 4 et 8 in anni numero 1948 mutavit.
Dictator omnipotens Oceaniam subiecit, cuius nomen est "Frater Maior". Frater Maior est vir qui inspicit omnia. Sententia eius est : "Frater Maior te custodit/inspicit (watching, anglice)". Frater Maior et incolae Oceaniae Nova Lingua sive "Novloc" vel Anglice Newspeak loquuntur, quae lingua est arte facta et ab Anglica lingua derivata. Lingua Newspeak efficit ut homines non bene cogitare possint nisi res quae Fratri Maiori placeant.