Visensis
Visensis[1] (Lusitane Distrito de Viseu) est pagus Portugalliae cuius maxima pars ad traditionalem provinciam Ripam Superiorem pertinet, sed cum conciliis pertinentibus ad provincias Durium Litoralem et Transmontanam et Durium Superiorem. Septemtrione districtibus Portui Cali, Villae Regiae ac Brigantiae, Oriente districtui Custodiae, Meridie districtui Aeminio et Occidente districtui Aviaro finitimus est. 5 007 km² latus est et eius numerus incolarum erat 391 215 anno 2009. Districtus sedes est homonyma urbs.
Verurium est unicus Lusitanicus districtus cum inclavatura, propter inclavaturam paroeciae Guillarii (Lusice; Guilheiro), concilii Transcursi (Lusice; Trancoso) in districtu Custodia, inter Veruriensia Sernancelle[2] (Lusice; Sernancelhe) et Pennae de Dono[3] (Lusice; Penedono) concilia.
Pagus Visensis subdivisus est in municipia 24 quae sunt:
Ad statisticos scopos (NUTS), districtus inter Regionem Centrum (Lusice: Região Centro) et Regionem Septemtrionem (Lusice: Região Norte) dividitur. Pleraque Regionis Centri concilia ad subregionem Daonem-Duos Fratres (Lusice; Dão-Lafões), ubi etiam concilium ad Districtum Custodiam pertinens aggregatum est, pertinent, dum etiam habet, ex anno 2008, concilium integratum in subregione Monda Inferiore (Lusice; Baixo Mondego). Ceterum, Regionis Septemtrionis concilia inter subregiones Tamacam (Lusice; Tâmega) et Durium dividuntur. Summatim:
Nexus externi
Notae