Anno 1541, mense Februario, Gundisalvus Pizardus, germanus Francisci Pizardi gubernatorque provinciae Aequatoriae, expeditionem duxit ab urbeQuito orienti versus, Francisco de Orellana adiuvante, terram cinnamomi petens. Andes montes transierunt, et valles fluminum Cocae et Napi[1] secuti sunt, sed nec cinnamomum, nec civitates, nec quae comedissent invenerunt. Deinde Orellana cum quibusdam aliis navigationem temptavit fluminis Napi ut alimenta sociis reportaret; sed adverso flumine vehere non potuit. In fine Pizarro, cum perpaucis sociis, post duos annos Quitum reditus est; Orellana autem navigavit, primus ille, totum Amazonum flumen et ad insulamTrinitatis pervenit. In eam navigationem occurrit gentem feminarum bellatricum sive Amazonum, hodie usque perditarum, et de ea re flumen nuncupavit rio grande de las Amazonas, scilicet 'flumen magnum Amazonum'.
Fontes
Commentaria fideliora de expeditione sunt duo: a Garcia Laso Inca (alumno Gundisalvi Pizarro, propterea experto de vita eius) atque a Casparo de Carvajal, capellano Orellanae et socio navigationis fluminis Amazonum.
post 1542 : Casparus de Carvajal, Relación del nuevo descubrimiento del famoso Río Grande
José Toribio Medina, ed., Descubrimiento del río de las Amazonas según la relación de ... Gaspar de Carvajal. Hispali: E. Rasco, 1894 Textus apud Internet Archive
Buddy Levy: River of darkness: Francisco Orellana’s legendary voyage of death and discovery down the Amazonas. Bantam Books, Neoeboraci 2011, ISBN 978-0-553-80750-9