Trapeziticus (Graece Τραπεζιτικός, e τράπεζα = argentaria, hoc est oratio de argentaria)[1] est oratio iudicialis a logographoIsocrate circa 392 a.C.n. pro regis Bospori adfine quodam contra argentarium Pasionem scripta. Narratione insignis est haec oratio quam Dionysius Halicarnasseus[2] elegit ut Isocratis ingenium in hoc genere manifestum faceret.
Argumentum
Pasion est argentarius alioqui notus quoniam Timotheo stratego liberaliter pecuniam commodabat[3]Demosthenis pater pecuniam apud eum collocabat. E servo primo libertus, deinde civis Atheniensis factus magnas divitias collegit. Diu post illud iudicium florebat e quo incolumis igitur evasisse videtur. Cliens Isocratis vero filium praecipui ministri regis Satyri se dicebat quocum Athenienses commercii causa amici erantː eius soror regis filio nupserat. Praeterea epistulam regis se commendantem producebat. Tempore quo iuvenis pater a Satyro in carcerem coniectus erat et ipse omnes pecunias reddere et in Pontum redire iussus erat, Pasion occasionem fraudis nactus estː ipse enim iuvenis pecuniam quam apud argentarium habebat coram testibus infitiari coepit ne Satyro cognosceretur. Postquam vero pater cum rege in gratiam rediit et bona restituta sunt filius aurum reciperare voluit sed Pasion depositum negabat. In re intricatissima et obscurissima egregie narratione usus est Isocratesː nam Pasion fraudes et subterfugia omnis generis adhibuisse dicitur, testem de medio sustulisse, ipsum accusatorem retro accusasse quod sibi pecunias subripuisset, scripta pacta adulterasse, iusiurandum peierasse...
Collection des Universités de Franceː Georges Mathieu et Emile Brémond, Isocrate. Discours I. Les Belles Lettres, 1929. Cum apparatu critico et versione Gallica.
Plura legere si cupis
Raymond Bogaert, Banques et banquiers dans les cités grecques, Lugduni Batavorum, 1968