Postquam testimonium maturitatis adeptus est, Lindner annis 2002 - 2007 apud Institutum Technologiae Carolsruhense oeconomiae technicae studebat. Tum ibidem adlatus scientificus operam dedit et anno 2011 doctor promotus est.
Cursus honorum
Lindner, ab anno 1998 sodalis factionis Viridum, annis 2004 et 2009 frustra candidatus legati ad Dietam Foederalem Germaniae fuit. Anno 2011 autem in Dietam Foederalem successit et ad hunc diem legatus manet.