Theudericus II (Francogallice: Thierry II; natus 587, mortuus Mettis613) erat rex Francorum ab anno 596 ad usque mortem. Fuit primo rex Burgundiae et tum Austrasiae.
Anno 600, fratres Chlotarium II, qui Neustriam administravit, pugna vicerunt; anno 602Vascones pulsi sunt. Sed anno 604, Theudebertus II bello fratris renovato cum Chlotario II non interfuit, quod factum fratres abalienavit. Cum Theudebertus Avaros regno arcebat, Theudericus bellum contra fratrem parabat. Avaros anno 611 ad incursiones in regnum Theudeberti invitavit fratrem bello vicit et eum cum filiolo necavit. Sed paucis mensibus post anno 613, subito mortem obiit. Successor fuit filius parvus Sigibertus II, in cuius nomine Brunihilda proavia regnavit.