Theodorus Roosevelt (Anglice Theodore atque Teddy ac T.R. ; natus 27 Octobris 1858; mortuus 6 Ianuarii 1919) fuit vir publicus Americanus, Novi Eboraci gubernator, a die 4 Martii 1901, Gulielmo McKinley Praeside, praeses vicarius, et post caedem McKinleyanam a die 14 Septembris 1901 usque ad diem 4 Martii 1909 Praeses Civitatum Foederatarum Americae.
Vita
Natus est in Urbe Novo Eboraco, Novi Eboraci 27 Octobris 1858. Miles in Cuba pugnavit, ubi Clipeum Honoris meruit. Anno 1906, post conventum pacis Portsmouth post bellum inter Iaponiam et Russiam, Praemium Nobelianum Pacis accepit. Obiit in Oyster Bay Novi Eboraci die 6 Ianuarii 1919.
Filius eius fuit Theodorus Roosevelt minor.
Trivia
Theodorus Roosevelt longinqua cognatione decessorem eius Franklinum D. Roosevelt contigit.
Nexus interni
Nexus externi
Praesides Civitatum Foederatarum Americae
Praesides vicarii Civitatum Foederatarum Americae
Gubernatores Novi Eboraci 1777–