Terrae motuum studiosi magnitudinem eorum per scalam Richterianam aestimare solent. His in gradibus logarithmica, magnitudo 3 et infra motum innotabilem indicat, magnitudo 7 magnas calamitates super extensas regiones. Terrae motus Peruvianus recens fuit magnitudine 7.9.[1] Maximus eorum, qui "Magnus terrae motus Sumatra-Andaman" appellantur,[2] fuit magnitudine 9.3 anno 2004 in Oceano Indico. Ille terrae motus undas anomalas tam calamitosas, i.e. megacymata,[3] produxit, ut paene omnia litora Oceani Indici affligerentur. Terrae motus Pichilemanus recens magnitudine 6.9 fuit.
Scala Richterana
Fundamentum scalae logarithmicae Richter est lex sismologica exponentialis quae dixit energiam terrae motus E dare suam frequentiamf per formulam
ubi fo, Eo et x sunt constantes quaedam.
Equivalenter, logarithmos in duabus aequationis latis capientes, possumus scribere
.
Carolus Richter anno 1935 suam scalam logarithmicam comperit ut motus magnitudo aequaverit et ut magnitudo 1 corresponderit motu inbecillissimo quem apparatus suus potuisset detectare. Richter igitur sequentes habemus fo = 2.9 × 106 per annum, Eo = 13.4 MJ et exponens x = -0.60. Secundum hanc legem exponentialem, terrae motus magnitudine 9 calamitosi fiunt semel in temporis saeculo, et alii variis magnitudinibus fiunt cum frequentia quam tabula infra indicat.
↑T. Lay, H. Kanamori, Ammon, C., Nettles, M., Ward, S., Aster, R., Beck, S., Bilek, S., Brudzinski, M., Butler, R., DeShon, H., Ekström, G., Satake, K., Sipkin, S., "The Great Sumatra-Andaman Earthquake of December 26, 2004," Science 308 (2005), 1127–33; lege etiam de hoc apud Vicipaedia Anglica.
Gascón, M., et al. 2005. Vientos, Terremotos, Tsunamis y otras catástrofes naturales: Historia y casos Latinoamericanos. Buenos Aires: Editorial Biblos. ISBN 9507864989.
Davidovici, Victor. 1999. La construction en zone sismique. Lutetiae.
Hyndman, Donald, et David Hyndman. 2009. Earthquakes and their causes. Capitulum 3 in Natural Hazards and Disasters. Ed. secundd. Brooks/Cole: Cengage Learning. ISBN 0-495-31667-9.
Quenet, Grégory. 2005. Les tremblements de terre en France aux XVIIe et XVIIIe siècles: La naissance d'un risque. Seyssel: Champ Vallon.