Stirps Capetiana[1] vel Capetingorum,[2] simplicius Capetii[3] Franciae aliarumque Europeae nationum reges fuerunt. Etsi Robertus Fortis, comes Andegavensis, eorum stirpis origo est atque Odo I et Robertus I, filii illius, cum Carolingii regnare non possent, reges creati sunt, tamen Capetii nec Robertidae in historia nuncupati sunt quia corona in Hugonis prole sine interregno mansit et a patre ad filium usque ad Carolum IV et postea in linea agnaticia usque ad Ludovicum Philippum tradita est.
Rerum gestarum scriptores a Capetiis domus Valesia Borbonisque discernunt, sed omnes duarum domuum reges eiusdem stirpis erant. Philippus VI, enim, Caroli IV patruelis erat et Henricus IV a Ludovici IX filio in linea agnaticia ortus erat.
Nationes in quibus viri e Capetiana stirpe regnaverunt aut iam regnant
Ludovicus VIII, quem magnates regem Angliae ad deiiciendum Iohannem e regno creaverant, Londinii coronatus est, sed ob ipsorum magnatum seditionem post Iohannis obitum regnare non potuit.
Nonnulli reges principesque Capetii "reges Hierosolymae" se nuncupaverunt.
Notae
- ↑ "et ejus loco stirps Capetiana dominari cœpit" (p. 261 apud Google Books)
- ↑ "Capetingorum familiam": Lexicon Universale, Historiam Sacram Et Profanam Omnis aevi, omniumque Gentium; Chronologiam Ad Haec Usque Tempora; Geographiam Et Veteris Et Novi Orbis; Principum Per Omnes Terras Familiarum (...) Genealogiam; Tum Mythologiam, Ritus, Caerimonias, Omnemque Veterum Antiquitatem (...); Virorum (...) Celebrium Enarrationem (...); Praeterea Animalium, Plantarum, Metallorum, Lapidum, Gemmarum, Nomina, Naturas, Vires Explanans. - Editio (...) Auctior (...). T. 1: Literas A, B, C, continens. apud www.uni-mannheim.de CAMENA
- ↑ M. Georg Christoph Hambergers ...: Zuverlåssige Nachrichten von den ... Von Georg Christoph Hamberge (Latine, Germanice)
Nexus interni