Caelum ubi nubes stratocumuli perlucidi lucent.
Status caeli [ 1] seu simpliciter caelum [ 2] [ 3] in meteorologia est status et habitus atmosphaerae , utrum diei caelum calidum an frigidum sit, pluviumne an siccum, apricum an nubilosum . Inter caelorum prodigia quae saepe videntur sunt pluvia , nix , ariditas , frigus , calor . Rarae sunt tempestates sicut procellae pluviosae, ningores caecantes , turbines , et typhones marini .
Clima dissimiliter est caeli status qui cuiusdam regionis temporibus anni proprius est. Meteorologi climatis causas investigantes etiam temperaturis , pressionibus atmosphaerae , ventisque datis utuntur ut caeli status quotidie praecinatur. Hae caeli status praenuntiationes visae televisionibus adiuvant homines quotidie sua acta proposita excogitare; exactitudo autem harum praenuntiationum paene ad zerum post duos aut tres dies cadit.
Notae
↑ Cic. Div. 2.92.7; Col. Rust. 3.12.5.2; 6.5.1.7; 11.2.97.8; et passim; Liv. 37.12.11.4. Nec mirum est etiam inversum verborum ordinem inveniri, sicut Col. Rust. 2.10.21.6; 4.23.2.1; 5.5.4.7; et passim; Sen. Oed. 1054.
↑ Cic. Tusc. 1.19.43, passim.
↑ Sic, etiam caeli status et tempestas, in D. P. Simpson, Cassell's Latin Dictionary (Novi Eboraci: Wiley Publishing, 1968), 876, s.v. weather.
Nexus externi