Sputnik 1[1] (Russice Спутник-1) vel Satelles primus[2] satelles artificiosus Telluris primus fuit. In Unione Sovietica factus est. In orbitam die 4 Octobris anno 1957 missili igneo productus est. Terram quadragies quadringenties milies circumvolaverat, antequam post introitum in atmosphaeram telluricam die 4 Ianuarii 1958 incensus est. Signa radiophonica tres hebdomades emittebat, quae radiophona omnia etiam vilia in Terra accipere poterant.
Notae
Nexus interni
Nexus externus