Spurius Tarpeius M.f. Montanus Capitolinus (quando natus sit, quando mortuus nescimus) fuit senator Romanus origine patricio ac vir publicus quinti saeculi a.C.n.
Cursus honorum
Tarpeius anno 454 a.C.n. cum Aulo Aternio Varo Fontinali collega consul electus est. Eo anno plebs ut iam antea cum senatu de potentia certabat. Consules cum aliis censuerunt, ut legatos Athenas mitterentur, quibus leges clarae Solonis decriberentur et aliarum Graeciae civitatum instituta iuraque cognoscerentur. Ita concordia ordinum iterum restituenda esset.[1] Anno 449 inter legatos senatus ad plebem missos, quae iterum se ex urbe secesserat.[2] Livius praeterea nobis tradidit Tarpeium patricium anno 448 a.C.n. inter tribunos plebis cooptatum esse,[3] quae res vix credi potest.[4]
Nexus interni
Notae
- ↑ Titus Livius, ab urbe condita III 31,8
- ↑ op.cit. III 50,15
- ↑ op. cit. cap. 65,1
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/1, c. 29-30