Quomodo perturbatio dissociativa identitatis in pellicula repraesentetur, multum disputatum est. Plerique rerum periti eos, qui hac perturbatione laborant, raro violentos esse, et saepius sibi quam aliis damnum facere dicunt.[2][3][4] Pelliculā editā non nulli, qui hac perturbatione laborant, litteras communes M. Night Shyamalan pelliculae moderatori miserunt, quibus de damno, quod eiusmodi pelliculae ipsis attulerint, narraverunt.[5][6] Praesertim damnosa videtur, quod magna ex parte probabilis videtur, quamquam alioqui fabulosissima.
Notae
↑Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.