Spelunca Šanīdar (Arabice كهف شاندر), apud archaeologos saepius Shanidar vel Zawi Chemi Shanidar, caverna ad ripam sinistram fluminis Lyci sub rupe abrupta latens, est locus habitationis et sepulturae hominum neanderthalensium cultus Mousterii atque tardius cultus Neolithici incipientis. In montibus Zagrii sita est.
Ossa hominum neanderthalensium decem ibi reperta sunt una cum vestigia animalium a venatoribus interfectorum. Cadaver senis qui "Shanidar IV" nuncupatur in lecto surculorum Ephedra iacebat. Iuxta eum reperta est pollen plantarum medicinalium Achillea fortasse millefolium, Centaurea sp., Senecio sp., Muscari sp., Ephedra altissima,[1]Althaea seu rosea seu kurdica.
Chris O. Hunt et al., "Shanidar et ses fleurs? Reflections on the palynology of the Neanderthal ‘Flower Burial’ hypothesis" in Journal of Archaeological Science no. 105822 (28 Augusti 2023) situs venalis
R. L. Solecki, "Zawi Chemi Shanidar, a post-Pleistocene village site in northern Iraq" in Report of the VIth International Congress on the Quaternary vol. 4 (1964) pp. 405-412