Carmine duodecimo Odysseae ineunte Circe Ulixi Scyllam describebat ut monstrum horrendum in spelunca habitans media rupe mari imminente. Duodecim pedibus et sex collis oribusque sex triplici dentium serie armatis praedita erat quibus animalia marina vel etiam miseros nautas e navibus piscaretur. Vim adversus eam inutilem esse dicebatː nam malum aeternum esse. Nihilominus Ulixem monebat ut potius Scyllam praeterlegeret quam Charybdim, etiamsi sex homines amissurus erat. Etenim postea Ulixes comites validos sex quos comedit Scylla quamvis armatus miserandae morti eripere non potuit[5].
Fabula Ovidiana
Sic poeta Ovidius formae mutatae fabulam narravit : Scylla, formosa virgo, in Calabria prope mare vitam agebat ubi colloquia cum Nereidibus amicis habere solebat. Cum a multis aliis iuvenibus petebatur, tum deus marinus Glaucus, statim ac vidit, inextinguibili cupidine exarsit. Nec tamen puellae persuasit ut secum coiret. Itaque dolore repulsae indignans veneficae Circes ad auxilium refugit atque philtrum amoris eam rogavit. At Circe, et ipsa amore Glauci ardens, eum hortatur ut puellam consentientem atque sui cupidam potius eligere vellet. Quod Glaucus omnino recusavit. Tunc filia Solis, sese spretam aegre ferens, ultionem in miseram et insontem Scyllam meditatur, dum herbas maleficas colligit et commiscet. E quibus venenum factum in aquam qua virgo lavabatur ipsa effudit. Tunc Scylla, quamquam ora virginis retinens,
Atque cum horrendam visu esse factam comperit, in mare sese praecipitavit, ubi sub rupe latuit. Nautas praetervehentes latratibus suis terrebat atque ulciscendae iniuriae causa vorare etiam conabatur.
Secundum Ovidium, Aenea appropinquante, monstrum in saxum a deis mutatum est : etenim hodieque saxum immane ibi conspicimus, quod fortasse fabulae locum dedit.
De locis variantibus apud alios auctores
Poeta qui Cirim composuit non a Circe sed ab Amphitrite, zelo commota quod maritus Poseidon timidam virginem compresserat, Scyllam mutatam voluit[7].
Verisimile est traditionem aliquam fuisse qua Scylla monstrum nascebatur : Nam Homerus nihil de formosa virgine meminit nec aliud cogitare videtur Hyginus cum eam dicit filiam Typhonis et Echidnae, qui mera monstra gignere solebant[8].
De figura corporali monstri quoque auctores variant : apud Homerum Scylla adhuc informis est, duodecim pedibus et sex gutturibus praedita. Hyginus, Homerum secutus, scripsit corporis infimam partem canis, non piscis fuisse[9]. Postea caput et pectus virginis habere solet, canibus inguina cincta, caudam (vel plures caudas) piscis. Vergilius Scyllam describit tamquam immani corpore pistricem
Omnino Scylla personificatio quaedam periculorum maris fuit, in primis scopulorum et voraginum.
Imagines
Artifices antiqui fabulas de hoc monstro taetro variis generibus artium, ut dicuntur, effectivarum expresserunt. Maximi autem momenti certo est illa statua Scyllae cum comitibus Ulixis, quam imperatore Tiberio iubente sculptores Athenodorus et Hagesandrus et Polydorus fecerunt. Collocata erat in famosa spelunca ad mare sita propter oppidum Speluncam in Italia inferiore. Ibi enim imperator specum, quem partem villae suae fieri volebat, artificiis quibusdam errores Ulixis exprimentibus exornari iussit. Haec statua ex uno marmore monolitho facta Scyllam fingit, quae capitibus caninis inguen suum cingentibus quinque comites Ulixis non iam resistentes devoratura est. Hoc artificium, destructum anno 511, in mari repertum 1957, compositum e 7.000 fragmentorum et magnorum et minutissimorum in Museo Nazionale di Sperlonga exposita est una cum ceteris statuis.[11]
Altera clara Scylla est illa Londinii in British Museum (BM 1542).
↑Permulta de his rebus leguntur apud Bernard Andreae et Claudio Parisi Presicce, ulisse. il mito e la memoria (= liber catalogus expositionis in Palazzo delle Esposizioni Romae 1996). Progetti Museali Editore 1996, Roma. Imprimis pag. 280 ss. ("Il gruppo di scilla e della nave').