Saxum Genesis (AngliceGenesis Rock) exemplum saxeumlunare quod anno 1971 ab astronautisIacobo Irwin et Davide Scott ad terram apportatum est. Quod saxum invenerunt dum secundo actione extravehiculari fungebantur, quae prope Spur craterem evenit. Hodie in Laboratorio Lunarium Exemplorum Facilitate Houstoniae in Texia servatur. Numerum exempli 15415 tenet.
Permulti putaverunt saxum cum inventum est fragmentum crustae pristinae lunaris, sed analyses subsequentes philosophis monstraverunt saxum modo 4.1 ± 0.1 milies milium annorum habere, quod est spatium annorum novius quam luna ipsa; saxum igitur factum est postquam crusta lunaris concreverat. Veterrimum tamen est saxum, quia ante aevum Praenectarianum factum est. Pyroxenis crystallis probatis examina spatium annorum speciale 4.46 milies milium annorum significant.
Norman, M. D., Borg, L. E., Nyquist, L. E., et Bogard, D. D. (2003) Chronology, geochemistry, and petrology of a ferroan noritic anorthosite clast from Descartes breccia 67215: Clues to the age, origin, structure, and impact history of the lunar crust, Meteoritics and Planetary Science, vol 38, p. 645-661 Epitome