Nativitas: 23 Octobris 1844; Lutetia Obitus: 26 Martii 1923; Circumdarium XVII Lutetiae Patria: Francia Nomen nativum: Sara Marie Henriette Bernhardt, Sarah Marie Henriette Bernard
Familia
Genitores: Edouard Bernhardt; Judith-Julie Bernardt Coniunx: Jacques Damala Proles: Maurice Bernhardt
Origo et iuventus controvertuntur. Mater Iudittam Iuliam (Judith-Julie) Bernardt appellatam esse dicitur, operariam vestimentariam pecuniis egentem, filiam mercatoris perspicillorum Iudaei vagantis. Nomen patris nescitur. Archivis status civilis Parisiensibus anno 1871 combustis, dies nativitatis haud certe scitur. Biographi nonnulli aut diem 22 aut 23 Octobris1844 dant, aliis menses Iulium vel Septembrem proponentes, quibusdam autem annum 1843 sive 1841. Illa ipsa anno 1859 se apud Conservatorium Artis Scaenicae(fr) praenomine Rosine (dite Sarah) inscripsit, unde interdum nomen nativum Rosine Bernardt producitur. Ipsa autem anno 1914, ad legionem honoris Francicam convocata, chartam nativitatis protulit diem 25 Septembris1844, matrem Judith van Hard, patrem Édouard Bernardt asseverantem, locumque partús arrotundimenti XV; sed inscriptio memorialis nativitatis hodie videtur ad domum no. 5 vici Scholae Medicinae arrotundimenti VI. Etsi a matre puellula apud nutricem BritonemQuimperlaci relicta esset, ubi lingua Britonica educata erat, nonne gratiá protectoris Caroli de Morny(fr), qui amator materterae fuisse praetenditur, ad scholam conventualem Versaliis anno fere 1853 promota erit? ubi puella confessionis Iudaicae in cantricem actricemque Christianam converti incepit.
Inde ad Comoediam Francicam revocatus partes Phaedrae anno 1874 in tragoedia eiusdem nominisIoannis Racine, partes Doña Sol ("domina sol") anno 1877 in Hernani Victoris Hugo egit: cuius ludi protagonista masculinus fuit Mounet-Sully(fr), qui, ab Odeo reiectus, apud Comoediam Francicam eodem anno atque eá inceperat. Iam celeberrima novis agnominibus nuncupabatur, la Divine ("illa divina")[2] sive et l'impératrice du théâtre ("imperatrix theatri")[3] Sed eisdem annis aediles eam se prostituere censerunt.[4]
Opera scripta
1878 : Dans les nuages: Impressions d'une chaise. Lutetiae: Charpentier
1888 : L'Aveu (ludus brevis)
1907 : Adrienne Lecouvreur (ludus)
1907 : Ma double vie: mémoires de Sarah Bernhardt. Lutetiae: Fasquelle textus apud Gallica
↑Salomé Broussky, La Comédie Française (Lutetiae: Le Cavalier Bleu, 2001) p. 119
↑Scheda "Sarah Bernhardt" in registro hetaerarum (Registre des courtisanes: Paris SAM série BB registre no. 1 citatum apud Gabrielle Houbre, Le Livre des courtisanes: archives secrètes de la police des mœurs, 1861-1876 (Lutetiae: Taillandier, 2006): cf. recensionem Florence Rochefort in Clio no. 26 (2007); etiam Gabrielle Houbre, "Courtisanes sous surveillance" in Bruno Fuligni, ed., Dans les archives secrètes de la police: quatre siècles d'histoire, de crimes et de faits divers (Lutetiae: L'iconoclaste, 2009): cf. recensionem Jean-Marc Leclerc in Le Figaro (3 Decembris 2008)
Bibliographia
Sarah Bernhardt, Ma Double Vie: mémoires de Sarah Bernhardt. Lutetiae: Phébus, 2002. ISBN 978-2859408671
Anne Delbée, Le Sourire de Sarah Bernhardt. Lutetiae: Le Livre de poche, 2002. ISBN 978-2253152934
Louis Garans, Sarah Bernhardt: Itinéraire d'une divine. Lutetiae: Éditions Palatines, 2005. ISBN 978-2911434433
Henry Gidel, Sarah Bernhardt: biographie. Lutetiae: Flammarion, 2006. ISBN 978-2080685315
Arthur Gold, Robert Fitzdale, Sarah Bernhardt. Lutetiae: Gallimard, 1994. ISBN 2070731901
Robert Gottlieb, Sarah: the Life of Sarah Bernhardt. Novo Portu: Yale University Press, 2010. ISBN 978-0300192599
Noëlle Guibert, ed., Portrait(s) de Sarah Bernhardt [catalogus expositionis Sarah Bernhardt ou le divin mensonge. Lutetiae: Bibliothèque nationale de France, 2000. ISBN 2-7177-2113-4
Claudette Joannis, Sarah Bernhardt: Reine de l'attitude et princesse des gestes. Lutetiae: J'ai lu, 2003. ISBN 978-2290329054
Jacques Lorcey, Sarah Bernhardt, l'art et la vie. Lutetiae: Séguier, 2005. ISBN 2-84049-417-5
David W. Menefee, Sarah Bernhardt in the Theater of Films and Sound Recordings. Jefferson Carolinae Septentrionalis: McFarland, 2003. ISBN 978-0786438822
Carol Ockman, Sarah Bernhardt: the Art of High Drama. Novo Portu: Yale University Press, 2005. ISBN 978-0300109191(Anglice)
Michel Peyramaure, La Divine: le roman de Sarah Bernhardt. Lutetiae: Robert Laffont, 2006
Sophie-Aude Picon, Sarah Bernhardt. Lutetiae: Gallimard Folio, 2010. ISBN 978-2070345441
Françoise Sagan, Sarah Bernhardt, le rire incassable. Lutetiae: Robert Laffont, 1987