Samy Badibanga
Samy Badibanga, nomine pleno Badibanga Ntita Sambady (Kinshasae natus die 12 Septembris 1962), parentibus e regione Kasaï ortis, est politicus rei publicae democraticae Congensis (qui autem civem Belgicam ab anno 2002 esse dicitur).[1] Pater est pedilusoris Beni Badibanga qui pro Standard Leodiensi(en) certat.[2]
Samy Badibanga consiliarius specialis fuit ab anno 2009 politico Stephanus Tshisekedi, qui praesidium patriae anno 2011 frustra petivit. Badibanga autem eisdem comitiis legatus est ad parlamentum Congensem pro circulo Mont-Amba. Die 17 Novembris 2016 a praeside Iosepho Kabila primus minister creatus est, antecessore Augustino Matata Ponyo. Hoc officium die 20 Decembris eiusdem anni suscepit sed die 6 Aprilis 2017 iussu praesidis reliquit.
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Primi ministri Zaïre et rei publicae democraticae Congensis