Ius vel salsa Madame, Francogallicesauce Madame, conditura in arte coquinaria Anglica saeculo XV usitatissima, apud FrancicosCatalaunosque saeculi insequentis haud ignota erat. Neque origo neque ratio nominis pro certo habentur. Franciscus Rabelaesus in enumeratione sua coquorum "Mondam" aliquem commemorat qui "ius Madame invenit et propter hanc inventionem sic nuncupatus est in sermone Scotorum Francico" (Mondam inventeur de la saulse Madame, et pour telle invention feut ainsi nommé en languaige Escosse françois).[1] E quibus verbis nihil discere possumus nisi quod Rabelaesus formam masculinam vocabuli Francici madame ("mea domina") finxit, videlicet mondam (ut qui "meum dominum" scripserit).
1511 : Nicole de la Chesnaye, La Condamnacion de bancquet. Lutetiae, 1511 (P. L. Jacob, ed., Recueil de farces, soties et moralités du quinzième siècle [Lutetiae, 1859] p. 312) editio 1876 ("chaul[d]humer et saulce madame")