Respublica nova statim foedus defensionis cum Francia signavit et ita a finitimo magno tota dependebat. Primo directorium - ut in Francia - civitatem rexit, anno 1802 dux - ut in Republica Genuensis - caput civitatis erat. Is fuit Hieronymus Durazzo. Anno 1805 - interea Napoleo I imperator Francorum factus est - Respublica Ligurica 4 Iunii ad imperium Francicum adiuncta est. 28 Aprilis1814, postquam ab alligatis Napoleo victus est, Respublica iterum proclamata est. Civitas autem Consilio Vindobonum incolis invitis non restituta est, sed 3 Ianuarii1815 eius terrae Regno Sardiniae adiunctae sunt.