Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Receptorium AMPA sive abbreviatura internationis AMPAR est unum trium receptoriorum ionotropicorum glutamati cum effectibus excitatoriis celerrimis in neuronis. Cum eum receptorium analogo glutamati AMPA stimulatum esset nomen receptorium AMPA electum est, quamquam antehac nomen erat receptorium quisqualati. AMPAR in multis cerebri locis inveniuntur. Nimirum receptorium AMPA numerosissime in cerebro humano est. Receptorium ex quattuor subunitatibus, tetramerum formans, factus est. Post liberationem glutamti ex vesiculis synapticis receptorium properanter aperiet atque claudet.
Receptorii quattuor subunitates nomine GluA1 (GluR1), GluA2 (GluR2), GluA3 (GluR3), GluA4 (GluR4) notae, et nomina genorum correspondentium, sunt GRIA1, GRIA2, GRIA3, GRIA4. Compluria receptoria AMPA sunt heterotetramerica, quod est de consuetudine bina dimerorum GluA1 cum binis GluA2 vel GluA3 vel GluA4 subiungunt. Formatio dimerorum iam in reticulo endoplasmatico coepit.
AMPA
AMPA est abbreviatura α-amino-3-hydroxy-5-methyl-4-isoxazolepropionici acidi.
↑Borroni B, Stanic J, Verpelli C, Mellone M, Bonomi E, Alberici A, Bernasconi P, Culotta L, Zianni E, Archetti S, Manes M, Gazzina S, Ghidoni R, Benussi L, Stuani C, Di Luca M, Sala C, Buratti E, Padovani A, Gardoni F (2017). "Anti-AMPA GluA3 antibodies in Frontotemporal dementia: a new molecular target". Sci Rep7 (1): 6723