Abraham filio suo uxorem generis propinqui ducere voluerat et Eleazarem[1] famulum in Charran ad sponsam eligendam misit. Famulus ad puteum urbis adveniens cogitbat eam virginem se electurum, quae non solum ei, sed et camelis eius aquam proponeret. Rebecca sic fecit et ad Isaacum venit,
Diu sterilis fuerat, donec orationem Isaaci Dominus audivit et geminos ei misit. Filii Rebeccae Esau et Iacobus iam in utero matris collidebant; Esau primus natus est. Venator fuit et Iacobus eum magis amabat, Rebecca autem Iacobum hominem mitem. Cum Isaacus mortem praesentiens Esau benedicere volebat, Rebecca eum Iacobum docuit, ur patrem paene caecum deciperet. Cum Esau iratus fratrem occidere volebat, Rebecca Iacobum ad Laban amisit.
Pulcherrima erat et Isaacus inter Philistaeos eam sororem sui esse dicebat, ne occideretur. Cum Isaaco Rebecca in Machpela spelunca sepulta est.
Notae
↑Nomen in hoc capite libru Geneseos non indicatum est, sed famulus missus Eleazar putari solet.