Quintus Mucius Q.f. Scaevola (natus circa annum 220 a.C.n., mortuus post annum 169 a.C.n.) fuit vir publicus ac militaris Romanus.
Gens
Pater eius Quintus Mucius Scaevola anno 215 a.C.n. praetor erat atque Sardiniam administravit. Frater Publius Mucius Q.f. Scaevola anno 177 a.C.n. consulatum administravit. Filius eius Quintus Mucius Scaevola anno 117 consul erat.
Cursus honorum
Anno 179 a.C.n. praetor electus Siciliam provinciam administravit[1]. Anno 174 una cum Spurio Postumio A.f. Albino Paullulo consul electus est. Anno 171 Scaevola legatus Publii Licinii C.f. Crassi consulis erat in bello contra Persem Macedonum rex[2].
Bibliographia
Notae
- ↑ Titus Livius, Ab urbe condita XL 44,7
- ↑ Titus Livius, op.cit. XLII 58,13