Quintus Marcius Rex (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 118 a.C.n.) vir publicus Romanus factionis optimatium fuit.
Gens
Tranquillitate animi mortem unici filii tulit atque die funeris senatum convocavit[1]. Soror eius Marcia anno 114 a.C.n. Vestalis virgo incesti accusata est.
Cursus honorum
Anno 121 a.C.n. aut antea praetor fuit atque anno 118 una cum Marcus Porcius Cato consulatum gessit. In Gallia Transalpina eo anno Coloniam Narbonem Martium condidit[2]. Stoenos vicit et de eis anno 117 triumphavit[3]. Postea in iudicio accusatus est, sed cum bono eventu a claro Marco Antonio Oratore defensus est[4].
Bibliographia
Notae